monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 5, 8
Aut certe si quis eos aliter dixerit in nostro orbe quam quod nos diximus fuisse exortos, nobis aliquid obstrepit; nos enim potius lectioni credimus, quam fabulis anilibus consentimus. Ut ergo ad nostrum propositum redeamus, in prima parte Scythiae iuxta Maeoditem commanentes praefati, unde loquimur, Filimer regem habuisse noscuntur.